463
407
canes uicales actiones procedunt, clanculum adduoere: ita enim offi¬
cuum, maiori gratitudine absoluetur. Proinde, qui nunc in Arte consenue¬
cunt, utantur Syrupis, Conditis, Trageis, Electuarijs, Pilulis, Epithematis,
Cucuphis, Oxyrrhodynis, vnguentis, in morbis quibus sciunt. Pruden¬
tiores enim sunt, quàm ut meis admonitionibus, in hoc necocio ege¬
ant. Dietam ordinent, uenas incidant, & magnorum morborum, si
non Curatores, saltem Adulatores sint. Interea, pietatis & praecepti me¬
mores, iuniores ad altiora remedia, ad potentiores medendi rationes,
indefessis laboribus & uigilijs inquirendas, candidè adhortentur. Be¬
nignum & plenum humanitatis est fateri per quos non profeceris,
uel saltem, quantum & quousque profeceris, quitenus uotis & expecta¬
tionibus tuis responderint euentus. Ita maturescentibus illis, & mo¬
nita maiorum, tempestiua poenitentiae principia, repetentibus, immor.
calis memoriae gratiam referent. Inuidia aliorum ab hac prouincia
absterrere eos non debet. Scio & ego, quantis fluctibus me obiece¬
rim. Sed tela aduersariorum praeuisa sunt: minus ferient. Scutum
obieci quod aciem facilè retundet. Fuci uerò, magnitudine solùm ter¬
ribiles sunt, aculeis destituuntur. Quòd si aculeos strenuè quaesiuerint,
depositis ignauiae signaturis, subitò in apes transplantabuntur, & no¬
bescum grata concordia ad mellificium conspirabunt. Tum uerò for¬
tiores & plures redditi, ignauum pecus à praesepibus arcebimus, Ve¬
ritatemque in umbrarum carceribus detentam liberabimus, & libe¬
ratam benignè posteritati communicabimus. Iaque admoniti uigi¬
late, & stationis uestrae memores, diligentius Naturae mysteria inquiri¬
te. Proprietates Salium, Sulphurearum specierum & Mercuriorum
addiscite. Relinquite fatales illas Hypotheses Caliditatum & Com¬
plexionum, in perniciem totius Medicinae inuentas. Surgite à somno.
Vita enim uigilia est. Papaueris Vrbana pocula admisistu: ex horum fornica¬
tione & somnolenta ebrietate, occasione nacta, Erratica superuene¬
runt: & nisi aequiora diligentioraque officia posthac uobis cordifuerint,
tertium