469
DE ENCHERIA.
81
vt ita aduersis operationibus congruat. Nam aurum & argentum per ful¬
minationem cum fluxibus ita illiquari possunt, cum vtrumque sit constans
in igni fulminatorio. Quin & adulteria metallorum per eam iudican¬
tur.
(Cum magnae industriae sit benè fulminare quaelibet genera vena¬
rum & metallorum, tam in magnis operibus, quàm in probatione, illu¬
strationis maioris gratiâ apponam, quae Fachsius de probationibus reli¬
quit ὡς ἐν γένει . Ita verò ille: "Quomodo agnoscendum sit, frigidiusve an fer¬
uentius iusto procedat opus in examine probatorio, multa possent dici. Sed rectius
exercitio & vsu ista discuntur, quàm literis. Scito tamen & attende, cum vti
voles crusibulis; ea debere antè in fornacula per dimidium horae aut circiter, prae¬
vt magna sunt vel parua, calefieri, quod num dextrè peractum sit, ita explora.
Calefactae copellae impone massulam plumbi, & excoque. Quod si strepit, & re¬
silit; non dumsatis calent. Itaque diutius in igni eas detineto. Id vocant Ger¬
mani abgeadempt vel abgedehmet / quasi vapore vel halitu calido vaporatum,
afflatumque diceres.
Cum examinas veris foecundas, obserua modum excoctionis. Cum e¬
nim incipit feruere & fumigare, refrigerandae sunt, mitigandusque calor. A¬
lioquin hoc neglecto vel praetermisso, vix purè excoquentur: & quanquam id a¬
liquando euenit; non tamen est certi & infallibilis iudicij. Nam calor nimius
aliquid argento adimit, praesertim si venae sunt diuites.
Est & in venarum probationibus attendendum, num, cum iam coqui in¬
cipiunt flores per superficiem discurrant. Inde enim conijcere possumus quae¬
nam mineralia sint venis coniuncta. Colores enim illi seu flores arguunt plum¬
bum cinereum, arsenicum, sulphur, hydrargyrum, vel stibium venis commista
esse, quae cuiusmodi sint, alias cognosces porrò industria, vt fusores certiores fa¬
cti in magno opere absque damno laborent, & rectè excoquant torreantque mi¬
neras.
Pastillo in crusibulo posito fusoque, si fumus in altum consurgit; feruet opus:
sin reflectitur caditque, friget. Si materia incipit nitere, ignem intende, ne cor¬
rumpatur caloris defectu, praesertim sicubi diues est, quanquam interdum niteat
etiam propter impuritates adhuc in ipsa residuas.
Si tardè excoquitur, calorem intende, vna atque altera pruna posita in o¬
stiolo superiore. Ita si crusibulum nigredine fuscatur, plumbo combibito, calor
augendus est. Praeterea si velut circulus obscurus, nitens tamen quodammodo
opus ambit; refrigescet planè. Recreandum itaque est aperto ostiolo inferiore,
& prunis admotis crusibulo. Quod si refrixit, particulam plumbi adijce, & ite¬
rum coqui incipiet. Hoc itaque facto, debitè iterum refrigera, & sine fulgu¬
rare, inuenisque excoctum granum propter additum plumbum aliquantò le¬
nium.
n 2
Cum