469
DE MAGISTERIIS.
139
est; adde plus calcis &c. Notandum est quod pro fortitudine elixyris plures
paucioresve partes mutentur. Est quod septem, est quod decem, centum,
&c. Partes duntaxat transformat, provt perfectum est, vel minus.
Fit autem per rubeum elixyraurum, per album, argentum, ex quouis
mercuriorum genere. Solent tamen artifices ad aurum immiscere scobem
ferri: (hinc est pugna Martis, der Ritter Krieg ) ad argentum verò stannum.
Neque verò elixyt ingressum habet, nisi prius sui generis metallo mistum.
Arnoldus: "Si non misces de ipso corpore super quod vis facere proiectionem
elixyris, (vel in elixyr) & non mitigas, non diliget corpus spiritum". Lullius:
"Super quale corpus vis proiectionem facere, debes in eo ponere; item pone de eius
spiritu in elixyr." Paracelsus: "Per vnionem mercurij cum metallis vt fiant fluxa,
multa parantur elixyria ad metalla transmutanda, &c."
Itaque non tantum materiam transmutandam, debito modo compo¬
nendam monent; sed & ipsum elixyr cum calce eius metalli millecupla, vn¬
de est extractum.
(Elixyris istius veri loco, aliqui talem concinnant liquorem aut puluerem,
(nam vtrumuis fieri potest) salis nitri, & sulphuris viui quantitas aequa in vitro
calcinatur ad albedinem. Adijcitur par pondus salis ammonij, & vnà teritur,
trita mistaque sublimantur per gradus. Sublimatum remiscetur capiti suo mortuo
tuso, iterumque eleuatur, idque repetitur sexies, vel quousque figantur. Sed non
semper reddendum fecibus sublimatum est. Sufficit si à tertia vel quarta subli¬
matione per se sublimentur, atque semper pars fixa in fundo parti volatili iungatur,
donec & haec sit fixa. Tritum hoc postea soluitur per deliquium. Liquor stilla¬
tur super ducatum aureum, vt fiat oleum seu liquor oleosus, quem coagulant. Co¬
agulo illo aiunt mutari hydrargyrum in aurum.)
Modus alius est per aquas aureas vel argenteas, quibus figitur in au¬
rum vel argentum. Praxis praescribitur huiusmodi secundum Mizaldum.
Cinabaris tres vnciae, vitrioli Romani libra, salis nitri selibra, destillatur a¬
qua fortis, eaque triplex. In media quae exit, soluitur argentum. Solutio
proijcitur super hydrargyrum, & dicitur coagulare in argentum.
(Sed nisi figatur, paruum est operae precium. Potest id fieri aqua saepius
abstracta & reddita; & tandem addito argento cum quo reducatur in metallum,
nisi mauelis coagulatum hydrargyrum debere nutriri ista solutione, & postea cum
argento per boracem reduci.)
Alius modus eiusdem operae: calx argenti miscetur pari praecipitato.
Mistura imbibitur aqua aurea, vel argentea (pro scopo transmutationis)
tanti ponderis, quanto est vtrumque. Vase clauso digeruntur vnà quousque
aqua sit imbibita, & incipiat materia sublimari. Sublimata cum est, inuer¬
titur vitrum, siniturque in alteram partem denuò eleuari, quae opera repe¬
tenda est, donec fixa maneat. Fixae affunditur aqua noua, & proceditur vt
prius
u 3
Nota: Alij
ita ad argen¬
tum: Recipe a¬
quae fortis ex
vitriolo &
sale per vnc.
4 mercurij
ter à sale &
vitriolo, &c.