509
RAYMVNDI LVLLI
De gradualibus transmutationi¬
bus lapidis, vt fiat materia
apta ad creandum
elixir.
CAP. XIIII.
Post hoc dicimus fili, quòd lapis no¬
ster variatur & mutatur tribus muta¬
tionibus gradualibus, antequam sit mate¬
ria ad concreandum elixir. Et istae muta¬
tiones fiunt per tertiam digestionem. Vna
in liquorem, per modum chili, homoge¬
nei. Et sicut ista fit concauitate cordis, sic
fit prima digestio in suo proprio vase a¬
ctione caloris, qui stat vnitus ad materiam.
Alia est in quatuor humoribus, hoc est,
quando corpora luminatiua subiacent
fluxui & corruptioni. Quia necessarium
est naturae ipsorum, quòd eorum altera¬
tio mala conuertatur in bonam, & ma¬
la facta est bona, & vt per consequens pos¬
sint obuiare corruptioni omnium cor¬
porum infirmorum. Benedictus sit ille dulcis
& istus Iesus Christus Filius Dei, qui pro
peccatoribus in terram venit, & quia ei
placuit