867
MORBORVM diuisio.
Morbi simplicet.
32 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
cina propter auctoritatem primum obtinere locum debet: re¬
centiorum, si quid primae attulerit, aut in ea correxerit, contem¬
nenda non est, sed ambae simul conferri debent, & quicquid me¬
lius in vtraque fuerit, retineri. Vtinam Galenus omnia sua bre¬
uiùs accuratiúsque complexus fuisset: Theophrastus autem aper¬
tiùs, & candidius edidisset. quia verò sua singuli habent vitia, &
errores, suásque rursus virtutes & certitudinem, optima quaeque
ex vtrisque deligenda videntur. MATHETES, Quomodo igitur
medicinę candidatus in hac professorum controuersia se gerat, ne
oleum & operam in ea condiscenda perdat? GERON, Veterum
medicinam priùs addiscet, in eáque aliquandiu versari, & com¬
munes morborum curationes exercere debebit. Post hanc satis
perceptam, Theophrasticam inuestigare & cognoscere incipiet.
Ita nanque summa cum laude, & aegrorum commodo officium
suum praestare ac scire poterit, quid fructus ex Galeno, quid con¬
tra incommodi compararit: item qua in re Theophrasti scientia
illi inseruire: in qua minùs possit. Quòd si Theophrasticam ante
veterum medicinam perdiscere malis, consuetum medendi mo¬
rem vilipendes, nullaque methodo curationes exequeris. Plaerique
hodie sic agunt, & antiquorum libros, quos nunquam vel lege
runt, vel intellexerunt, tanquam inutiles comburunt. MATHE¬
TES, Si ergo Veterum medicinam propter auctoritatem praedi¬
scendam, nouorum verò posteâ, oro te, vt quemadmodum ince¬
pisti, exercitationem vsumque medicinae veteris pergas absoluere.
GERON, Reuoces igitur in memoriam, morbos primùm
in duas species diuidi, sic vt alij sint acuti, alij longi. Quidam e¬
nim breues vtique sunt, qui citò vel tollunt hominem, vel ipsi ci¬
tò finiuntur: quidam longi, sub quibus neque sanitas in propin¬
quo, neque exitium est. alij modò acuti, modò longi sunt: alij neque
acuti dici possunt, quia non perimunt: alij neque longi, quia si occu¬
ritur, facilè sanantur: adhęc nonnulli in totis corporibus, nonnul¬
li in partibus consistunt. MATH. Qui in simplicibus oriuntur? GER.
Intemperies calida, aut frigida: humida aut sicca: item laxitas &
& mollities: nec non corruptio, & putredo. MATHETES, Quę vi¬
tia sunt humorum, & aliorum, quae in corpore continentur? GE¬
RON, Intemperies & corruptio: nec non copia, quae Graecis πλη¬
θώρα dicitur: vel nimia agitatio fluxióque: item crassities, vel
tenuitas: acrimonia, vel lentor visci modo glutinosus. MATHE¬
TES, Quando partes compositae, siue instrumentariae vitiatae di¬
cuntur? GERON, Cùm meatus earum laeues, aut asperi: angusti,
aut latiores: densi, aut rari: clausi, aut aperti sunt. MATHETES, Qui¬
bus remedijs simplices isti affectus curari debent? GERON, Sim¬
plicibus