867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS III. 75
erunt, faciliùs eam sustinebunt, quàm nondum experti: modò ui¬
res ex crebra exinanitione non sint offensae. consuerudo enim om¬
nia reddit faciliora. MATHETES, Si hoc ita habet, cur vulgo so¬
lent primam venae incisionem semper quandiu possunt, differre
tanquam in extremis morborum necessitatibus salutarem com¬
modámque futuram? GERON, Inepta est opinio, nulla ratione ac
iudicio confirmata. MATHETES, Quid opus est tantopere mensu¬
ram extrahendi sanguinis obseruare? GER. Quia vires ex nimia a
deò debilitantur, vt alia morbi remedia deinceps & longitudinem
sustinere nequeant, alimentóque postea intempestiuiùs indigeant:
quódque nonihil eius ad reliquam curationem absoluendam requiratur.
MATHETES, Vnde vires futurae ęstimari debent? GERON,
Tum ex causis externis praesentibus & perseueraturis: tùm ex
symptomatis, quę fortuitò possunt incidere. MATHETES, Quae est
ex illis pręcipua? GER. Cęli status, nam si ille calidus & siccus euase¬
rit, talísque in posterum expectetur, sanguis moderatiùs detrahi
debet, quàm si frigidus fore coniectetur. praeterea minùs illius e¬
mittendum est in aegro, qui tenui sobrióque victu vtitur, quàm
in eo, qui liberaliùs viuit. MATHETES, Quare? GERON, Vel quia
cupiditas cibi, & potionis languescit, vel quia morbus, vti angi¬
na guttur praecludens, deuorare non sinit. MATHETES, Quae alia
sunt praeter haec symptomata, virium futurarum indices? GERON,
Dolor grauis, vigiliae, insperata exinanitio, praesertim syncope:
quam plaerique statim ab incisa vena experiri consueuerunt: id¬
que ideò, quod vel natura sint debiliores, vel magno timore per¬
culsi elanguescant: vel quòd os ventriculi habeant flaua bile infe¬
ctum, acrique valdè sensu praeditum infirmumque. Quando igi¬
tur tale quippiam futurum suspicatus fueris, sanguis, etiamsi vi¬
res tunc valeant, tamen vel nullus, vel omninò paucus educen¬
dus erit: nisi forsan antea huic periculo sit prospectum. largissimè
verò educetur si quis corpore quadrato, denso, firmo, aetate me¬
dia, longoque tempore in luxu éducatus, valentibus cibis se reple¬
uerit, & consueta corporis exercitatio, venus omissa fuerit: sangui¬
nis è naribus, vtero, & oris venarum in ano extantium eruptio,
iamdudum suppressa, sic vt hinc corporis habitus valdè incre¬
uerit, venaeque sint distentae. Quòd si etiam grauis ac vehemens
febris, vel inflammatio hominem sic affectum infestarit, ilicò san¬
guis copiosior emitti debet: quoniam id tum morbi, tum eius
causae magnitudo praeteritis confirmata postulat. Porrò si his
quoque praesentia respondeant, aërísque status ex regione, anni
tempore, & rempestate modicè frigidus & humidus fuerit, non
si aeger ad exinanitionem facilis sit, morbus autem diutiùs non¬
G 2
Prima venae incisio cur salutaris censeatur
Sanguinis quantitas cur obseruanda.
Vires futurae ande aestimandae.
Synptonmate quae vires furas indicent.
Ex quibus praenuncietur extrinseciis num largus[sic], vel exignus sanguis educendus.