867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS IIII. 122
pręparandi ad expulsionem ratione indigent: quę partim ipsos hu¬
mores extenuat, incidit, & soluit: partim meatus per quos ferun¬
tur, adaperit, & dilatat. Galenus in morbis etiam acutis ex furente
materia, quę statim ab initio purganda est, occasione oblata hanc
admittere concoctionem audet, eo quòd tutius sit in omni humo¬
rum genere expurgando, hanc praeparationem pręcedere. Nam eti¬
amsi in tenuibus scrosisque humoribus ea non sit opus, tamen mea¬
tus magna ex parte indigent. verum tenues non ita diu, neque tam effi¬
cacibus medicamentis, vt postea intelliges. In suma hoc in omni
purgatione obseruari oportet, vt humores, quoad fieri potest,
ad fluendum sint parati: ac meatus, per quos traijci, ac deduci de¬
bent, adaperti. MATHETES, Cùm itaque nulli vitiosi humores, ac
merè excrementicij, crudique commodè purgari possint, nisi prius
concoctione, aut propria, aut maturatoria, aut generali, aut prępa¬
ratoria, vel vna, vt in morbis febrium expertibus, vel duplici, vt
in febribus idonei euaserint, iuxta illud Hippocraticum: "conco¬
cta medicari non cruda, cui adijcitur, nisi furiant, siue ut alij dicunt,
turgeant, non autem propriè, an verè crudi etiam furere possunt"?
GERON, Interdum possunt, sed duplici ratione: prima, qualita¬
tis: quia non omnes illi absolutè crassi sunt, sed nonnulli tenu¬
es, & aquosi reperiuntur, praesertim cum synceri, mixtionisque
expertes fuerint. altera, quantitatis: cùm redundant adeò vt
naturam grauent, excitentque ad ipsos excernendos. Nam v¬
bi nimium copiosi (vt Galeni verbis vtar) mouentur, totumque
per corpus feruntur, nondum in parte aliqua firmati, tunc natura
eis expellendis incitatur: sed medicamenti indiget pręsidio, quod
ad aluum illos deducat: aliâs crudi, natura pigri ad motum sunt,
& propter crassiciem & frigus inepti, viásque in transitu obstru¬
unt: atque ideo in parte cui insunt, concoqui potius quàm purga¬
ri debere videntur: quos natura etiam in hoc retinet contumaci¬
ùs: vt benignior eorum portio solidioribus membris assimiletur.
omnes igitur humores supra naturae modum exuperantes, furen¬
tes dici possunt, licet id praecipuè qualitati illorum, & modo essen¬
tiae attribuatur. Tunc enim crudi etiam furere dicuntur, vt supe¬
rius annotaui, cùm naturam adeò copia grauant, vt perfectè ab ea
concoqui nequeant. MATHE. Audiui iam, qua ratione etiam cru¬
di humores interdum purgari possint per initiâ, nulla concoctio¬
ne nutritoria, vel praeparatoria expectata. cur autem crassos, len¬
tos, & contumaces membro alicui inhęrentes, purgare ante concocti¬
onem non licet, vt natura ab eis liberetur? GER. Quia multa incom¬
moda crudae materiae eductionem commitari solent. nempè viri¬
um conflictationem, animi defectionem, vertiginem, tormina,
L
Crassi praeparari postulant. Cur in furente materia praeparatione tatur Galenus.
Humores fluidi & meatus adaperti esse debent.
An crudi humores furiant. Maligni copiose nimium.
Crassi humores cur non ante concoctionum purpandi.