867
Solanum.
Solanum somni¬
ferum.
Papaueris semen.
Cicutae.
Myrti.
Granum tincto¬
rium.
Alterci semen.
Seminum pon¬
dus.
Semina calida
maiora.
Minora.
Semina frigida
maiora.
Minora.
Temperata.
152 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
faciei colorem restituunt: eò quòd amara sint, & detergentia.
Praeterea stomachum, magis autem iecur, & renes astrictione
quadam corroborant. Cichorij verò semen adeò est salutare, vt
etiam si assiduò vel edatur, vel bibatur, nihil incomodi adferat.
FRIGIDAET SICCA SECVNDO.
Solani, vesicatorij semen quod graeci ἀλικάκαβον, Arabes alka
kengi vocant, vrinae ciendae efficax est, misceturque medicinis,
ad iecur, renes & vesicam idoneis.
Solani somniferi, satiui, semine officinae carent, sed alio simili
viribus propemodum vtuntur: egregiè vrinam prouocat, renés¬
que validè purgat, & somnum inducit. Verùm solanum somni¬
ferum, quale Dioscorides describit, rarò inuenitur. Eius radicis
cortex ex vino drachmae instar potus, somnum accersit, papaue¬
ris succo imbecillior. furiosum solanum venenatum est, nec non
hortense: immoderatius assumptum, mentem perturbat.
Papaueris, albi & nigri idem potest, verum albi familiare ma¬
gis est, dolores obtundit, & somnum mediocriter conciliat.
FRIGIDA ET SICCA IN TERTIO.
Cicutae, astringens est, & venenosum. porrò internis remedijs
non additur: in externis, liberius: vbi stupefacere oportet, vt in
mammis indurandis.
Myrti, astringunt: pulueribus, cataplasmatis, fomentis, cly¬
steribus, & balneis similibus additur,
Granum tinctorium, astringens & amarum est, leniter exiccat, ma¬
gna vulnera glutinat: potu sumptum ex ouo recenti cum pari thu¬
ris pondere ad abortus cauendos singulariter conuenit. Est
autem neque granum, neque semen, sed vesicula quaedam, qua
continentur oua paruorum insectorum. nam si non aceto extin¬
guantur, abeunt in papiliones rubros. Nascitur ea tantum in fo¬
lijs, vel caule, vel trunco, vel radice, quòd valdè sit humida, prius¬
quam glandem ferat. In sanie huius grani recentis sericum tin¬
gunt pro Arabica confectione Alkermes.
FRIGIDA ET HVMIDA, IN TERTIO.
Alterci, semen quod graecè ὕοσκυμὸς dicitur, stuporem indu¬
cit, & colicis medicamentis admiscetur.
MATHETES, Quod pondus semina postulant? GERON, Non
idem omnia: vt quae non vnius naturę sint, neque similes ad affectus
prosint, neque eadem forma remedij vsurpentur. Nam alia sunt cali¬
da maiora, vt anisi foeniculi, carui, cymini: alia minora, vt dauci, a¬
pij, ami, amomi. sic etiam haec maiora frigida, vt curcurbitę, citre¬
oli, melonis, cucumeris: illa minora vt portulacae, intybi sati¬
ui, intybi erratici, lactucae. adhaec quędam sunt temperata, vt ma¬
luae al¬