413
PRAEFATIO AD LECTOREM.
MVLTOS in hac Orbe locuple¬
tes ac fide dignos ex Collegio
etiam Medicorum testes possum
producere, amice Lector, quibus
cum priuatim laborem meum,
ac opus hoc, prout frustratim ip¬
sum parturiebam, communicaui,
qui certam fidem faciant ipsum post duos menses ab edi¬
ta quadam Anonymi cuiusdam Apologia, in librum meum
nuper à me editum, perfectum ac omnibus suis numeris ab¬
solutum fuisse, in cuius operis perfectionem, Vt ingenuè
fatear, non leuiter commotam fuisse mihi bilem assero,
tantaque ira percitum acraptum fuisse, vt nullos non dies
nocté, que integras ac prorsus insomnes impenderem quò¬
quàm aptissime iustam calumniarum in me ab Autho¬
re illo apologetico detortarum, vltionem molirer, & à
me eluerem, quod eo stomachosiùs ferebam, quòd citra
omnem ansam in me anteà perpetuo ac sui eius¬
que collegarum cultorem, nulliucquè offensae authorem
insurgeret: Quod satis scripta mea testantur, in quibus
semper honorificam de illis mentionem hactenus feci, &
si quae mihi fuerint cum illis ineundae ac coniungendae
consultationes, priuatimque cum eis conferendum, nullum
non candidi amoris erga se mei argumentum experti
semper sint, reiecto semperdissimulato illo habitu, quo
amicitiarum laruati proditores, aliud intus aliud in cu¬
te promittunt. Praeterea in nostris consultationibus, nun¬
quam me à regia illa, lataque dogmaticorum via deflexis¬
se, obseruarunt, nec quicquam nouationis studio, aut im¬
mutationis Hippocraticae Medicinae prolatum à me esse,
bonà fide testari possunt, vt hinc colligere promptùm sit,