413
piùs apud me earundem peritionem iterauerit, sibique ero¬
gari scripserit, quod feci, id que per manus cuiusdam iuue¬
nis Chirurgi, cuius famulitio vsus erat quique adhuc in
hac vrbe est. Is veritatis per me assertae cum aliis fide
dignis testimonium exhibere possit, si opus est, vt me istis
calumnis falsò obiectis liberem, eáque criminatione ex¬
pediam, quà triginta aureis nummis à me vendi falsò pro¬
clamatur, cùm apud omnes propemodum earum mea sit
summa benignitas, Vt testari possint omnes huius regni¬
optimates qui me norunt.
Sed quis tandem fuerit eiusmodi mendaciorum ac
contumeliarum finis? En denuo paucis ab hinc diebus
certior factus sum, in peius omnia ruere, esseque medica¬
strum quendam, qui verius negotiator, ac peregrinarum
mercum nundinator, quam doctor medicus dicendus est:
cuius tanta fuit impudentia, vt non ita pridem nomen
meum ad principem quendam detulerit, apud eumque de¬
fama mea, quatu potuit, detraxerit, empiricum me con¬
temptim vocitans: obitusque causam praebuisse cuidam no¬
bili, de Liremont Castelleti custodiae ac moderationi à
Rege praefecto sic audacter & impunè cum impudentia
ac mendacis, rabiosa quadam petulantia mihi insul¬
tans: quum secus acciderit quam impurus ille verbero
calumniatur: siquidem is ipse nobilis, quèm à me iu¬
gulatum mentitur, postquam frustrà ab aliis auxilia
expertus esset in cura sui morbi, méque tandem in sub¬
fidtum vocasset: quùm totus Cacochymia scateret, ac ad
hydropem esset propensus, nihil citra alicuius socij consi¬
lium tentare volui (qualis est mihi mos, semperque fuit vel
in ipsis etiam leuissimis morbis) idcircò accitis mecum D.
Seguino & Majerno Medicis celeberrimis in societatem
curationis, ex eorumque consilio meoque praescriptis reme¬
diis & exhibitis, tandem aeger conualuit, ne dum vt