413
4
los etiam supremos eueheretur, ac diuinitatis
titulo suspiceretur, cognita indignè excipere¬
tur, tandémque ignominiosè proculcaretur
ac defoedaretur.
Verum quidem est Hippocratem, totám¬
que eius stirpem (quod & plerique alij prae¬
clari celebrésque Philosophi factitarunt) ab
Aegyptiis, pulcherrima & praestantissima quae¬
que scientiarum dogmata, hausisse & mutua¬
tos esse. Cui idcirco genti prima debetur glo¬
ria, cognitionis Astronomiae, cursuum & com¬
uersionum astrorum caelestium, totiúsque dis¬
ciplinae Mathematicae, aliarúmque id genus
scientiarum, vt & Medicinae, quibus tàm prae¬
clara dona accepta ferenda sunt. Generalis
verò totius vniuersi cognitio, vni illi prae aliis
omnibus admirando Hermeti Trimegisto, à
Strabone L. Geographiae vltimò adscribitur.
Cùm sic loquitur, Thebanos Sacerdotes
strologiae, Philosophiaeque omnis cultores,
artium inuentionem, Hermeti illi, siue Mer¬
curio Trimegisto, imprimis tribuisse. Quod
idem à Diodoro Siculo confirmatur, qui Ae¬
gyptiis primum locum, & ptimam scientia¬
rum inuentionem arrogat, siue clementia cae¬
li, siue terrae felicitas & bonitas id illis tribue¬
rit. Quos etiam omnium antiquissimos, &
primos cursuum syderum obseruatores, mul¬
tarúmque aliarum artium, ad vitam humanam
facientium, imò etiam ipsius Medicinae, in¬
uentores praedicat & celebrat ad vnum Her¬
metem, seu Mercurium, istorum omnium
gloriam referens, vt qui etiam omnes vel ce¬