413
38
noster apertè videbit Chymicas nostras ope¬
rationes ementitis istis distillationibus & oleis,
quae perpetuò mihi obtrudit, longè quid dissi¬
mile habere, ac maiore digestionum, coctionum
& fermentationum curâ ac molestiâ elaborari;
quarum beneficio impura quaeque defaecantur,
maligna corriguntur ac emendantur, amaraque
edulcescunt, citra quas operationes, vel ipse
panis ac vinum, pręcipua nostri alimenti fercula,
nobis noxia & pernitiosa futura sint. Si enim
crudis tritici granis vesceremur, aut illis etiam
soli aquae incoctis vteremur, quot quantique in¬
de morbi essent in nobis nascituri. Purum igi¬
tur ab impuro, vt ea sint nobis vtilia separa¬
mus, farinam nempè à furfure, quam aquâ di¬
luimus, fermentamus, pinsimus, coquimus, vn¬
de magisterium magnum oritur, panis nimirum, nu¬
tritioni aptus, & in carnem nostram hoc artificio,
transiturus: in cuius elaboratione si vel tantil¬
lum peccetur, non vsque quaque gratus ac com¬
modus futurus est, vt videre est in malè fermen¬
tato, malè pisto, aut malè cocto pane, quem re¬
spuimus, si quid istorum deest, aut perperam ac
negligenter factum. Eaedem in vino perficiendae
operationes, si ipsum nobis commodo vsui esse
optamus. Separadum enim purum ab impuro, co¬
ctionibus, digestionibus ac fermentationibus
excernendo ab acinis & cute, granorum purum li¬
quorem, qui in mustum traductus, & vasis suis
impositus, nouas separationes, fermentatio¬
nes, digestiones & coctiones efficit, disgregans
faeces & tartarum à pura vini substantia, quae
sic secreta, tandem clarescit, & potui in nutrimen¬