413
46
hydragoga illa, quae ex seminibus extrahuntur,
autvino ebulino, atque id genus aliis excipiuntur,
quę quidem tamen, si segniùs in nobis operen¬
tur, & in corpore restent, citta eam purgationis
perfectionem; ad quam erant destinata: possunt qui¬
dem nostrum corpus immutare, conturbare & im¬
moderatè calefacere, vt quę sint à nostra natu¬
ra admodum aliena, vt docet ipse Galenus.
Alter ordo est benignorum, quae sic dicuntur,
quòd blandè ac suauiter, citrâque molestiam hu¬
mores noxios, non quidem vniuersi corporis,
sed partium duntaxat quarundam vacuent;
aluumque leniendo subducant, atque minus ab
alimento naturae deficiant. Quin imò alimentam
medicamentosa dici possunt, cuiusmodi sunt
herbae, malua, violaria, mercurialis brassica, be¬
ta, rosa: serum lactis, pruna, tamaridi, manna, cas¬
siae medulla & similia, quę nullâ aliâ egent prę¬
parationequam vulgari, vt tutò exhiberi possint.
In tetium ordinem reuocantur aloê, agaricus,
cuicus, senna, centaurium minus, & inter radi¬
ces rhabarbarum, polypodium, iris, raphanus
syluestris, gentiana, Eupatorium Mesuae, sani¬
cula Dodonaei: mechoacam recens comperta,
cuius purgandi vires & effectus radix vitis al¬
bae admodum aemulatur: ex qua matrici maxi¬
congruens remedium conficitur quod fe¬
culam Brioniae vocant.
Multa restarent adhuc nobis huc congeren¬
da medicamenta, sed singulorum ordinem
recensere, taediosum, nec huius loci est: ea tan¬
tùm quae communiora & vulgariora sunt, ex¬
plicasse sit satis.