413
52
purgantibus, vt vnà eadémque viâ ac metho¬
do humores noxij tum praeparentur, tum de¬
turbentur, idque per Epictasim vt vocant.
Atque hęc est vulgaris ac quotidiana facien¬
dae medicinę methodus, quae tantam in mor¬
bis varietatem non admitteret, si Anonymi
nostri sententia locum haberet, qui officinis
Pharmacopęorum leue aliquod tantùm ecco¬
proticum contentus est includere, aut alia quę¬
dam parui momenti in difficilibus morbis à
se expressa. Dicit autem illa Eccoprotica siue
sennam, rhab. agar. aut alia, conseruis à se
suisque immisceri in opiatam: aut saccaro in
aqua conueniente soluto excepta in tabellas
redigi, quos praeparationis modos vestris in¬
quit extractis aut destillatis praeferimus, quia
destillatione perit vis purgatrix. Quam sitis
nostro Anonymo deuincti D. Pharmacopaei,
satis exprimi non potest. Numquam enim tan¬
tum Mesue aut Nicolaus vterque, etsi Patro¬
ni vestri, priscique iam pridem patres ac prę¬
ceptores de vobis benè meriti sint, vt qui gra¬
uius onus vobis imposuerint, multis labori¬
bus addixerint, multas pixides variis & inuti¬
libus Pharmacis ac compositionibus non sine
magnis impensis & temporis iactura onerare
coengerint. Quibus omnibus vno momento hic
Anonymus vos explicat, omniaque ista tam mo¬
lesta opera in vnam cassiam rhab. sennam, aga¬
ricum contrahens, omni tędio ac molestiâ vos
liberat. Persuasum enim vobis esse vult haec
quatuor remedia (quae tamen probamus &
laudamus) instar omnium esse, atque idcircò