413
65
notauerit variis in morbis iísque deploratis¬
simis, quibus describendis aut recensendis tem¬
pus deficiat, ac verba defuerint. Praeterea ne
diutiùs Anonymus benigna sua eccoprotica
fortioribus illis medicamentis stomacho noxiis
anteponat, Audiamus quid porrò idem Scri¬
bonius loquatur: Illud verò supra opinionem
est, (inquit, de Hiera Pacchii verba faciens)
quod stomachicis euidenter conuenit, cùm
lit virosissimum medicamentum, aduersus
stomachum, ne ad leuia quidem & sim¬
plicia medicamenta dispositum. Sed vide¬
licet in eiusmodi rebus potentior vsus, ratio¬
ne est: expertus enim vnusquisque intelli¬
git, stomacho quoque hoc medicamentum
eximiè prodesse. Tandem praedicatis istius
medicamenti laudibus in variorum & grauis¬
simorum morborum curam, sic demum concludit
caput suum: Illud vtique credas, velim, mihi, &
dum in aliis expertus persuadeam hoc medica¬
mentum non solùm non nocere stomacho, ve¬
tùm etiam reficere ac confirmare eum supra om¬
nem opinionem. Hinc discat Anonymus
antiquos Medicos in grauissimis ac deplo¬
ratissimis morbis tùm curandis, tùm cor¬
toborandis, & restituendis malè affectis ac
eneruatis ventriculis, ac stomachis non semper
lenibus illis eccoptoticis, sed vehementioribus
ac acrioribus medicamentis, qualis est colo¬
cynthis & id genus alia, vfos esse, cùm non ni¬
si eiusmodi remediis satis intelligeret vim gra¬
uiorum morborum infringi posse, quibus abi¬
gendis leuiora imparia sint.
[FT]E[/FT]