78
operam
nauare,
non
eos
tanquam
suam
maiesta¬
te
indignos
labores
effugere.
Notandum
est
tamen,
cùm
de
vera
causa
efficiente
purgationis
loquimur,
quâ
humo¬
res
commouentur
&
detrahuntur
ex
corpo¬
re,
nos
non
verba
facere
de
simplici
illa
ven¬
tris
lenitione
aut
subductione:
nec
etiam
eam
vim
solùm
in
sale,
quatenus
simpliciter
sal
est,
aut
amarus,
consistere:
Sed
quatenus
amati¬
tudo
illa
stipatur
irritante
quodam
spiritu,
cu¬
ius
vi
ac
energiâ
eiusmodi
functiones
obeun¬
tur.
Siquidem
cùm
spiritus
spiritibus
facilè
connectantur,
vitales
expultricis
nostrae
fa¬
cultatis
spiritus,
facilè
à
spiritibus
salinis
pro¬
uocantur,
ad
eorum
excretionem,
à
quibus
irritantur.
Salinos
enim
spiritus
mordaces
&
acres,
benigni
nostri
spiritus
ferre
nequeunt,
quin
illos
totâ
vi
commoti
&
irritati
excludant:
quibus
expulsis
pacati
conquiescant:
Nec
ta¬
men
expulsio
ista,
collectis
vndique
viribus
facta,
citra
intertrimentum
vtilis
substantiae
corporis
cum
vitiosa
coniunctae
absolui
potest.
Dum
enim
vtrique
spiritus
concertant,
vndequaque
co¬
git
sibi
copias
natura,
quibus
hostem
oppugnet,
atque
vtrinque
ita
confligitur,
vt
penes
quos
spi¬
ritus
inclinet
victoria,
saepè
dubitetur.
Quo
fit,
vt
dum
natura
spiritibus
suis,
per
superiora
ac
inferiora
hostem
extra
muros
suos
deiicit,
vi¬
ctoriam
quidem,
sed
cruentam
tamen
sibi
pariat:
aut
contrà
ab
hostibus
deuicta,
tota
tandem,
ac
saepe
succumbat.
At
parta
victoria,
cum
hosti¬
bus
deturbatis,
varia
etiam
prauorum
humorum
sar¬
cina
simul
liberata
est,
quorum
expulsio
verè