413
85
& vincunt Arsenicales: Solem verò, Lunam
& Mercurium, cùm Mercuriales in alios vi¬
ctoriam obtinent: qui quidem mercuriales,
prae aliis omnibus spiritualissimi sunt, ac sim¬
plicissimi, summéque essentiales: quíque ad
perfectam coctionem ac fixationem deducti,
perfectissima duo metalla, Lunam nempè &
Solem, omnis sulphuris antimonialis ac arse¬
nicalis pura putáque absoluunt ac progi¬
gnunt: Etenim illi nil nisi Mercurius sunt fi¬
xus, & ad perfectam concoctionem perdu¬
ctus. Haec autem Solis & Lunae metalla, cùm
penitùs fixa sint ac corporea, & simplicitate
ac tenuitate illa spirituum exuta: omni etiam
agendi potestate destituta sunt: nec nisi ad
ptistinam spiritualitatem, hoc est in primam
suam materiam reuocentur, quicquam aper¬
operati & praestare possunt.
Reliqua verò Metalla quatuor, hunc non¬
dum perfectionis gradum consecuta, purita¬
tis videlicet, digestionis, decoctionis, ac fi¬
xationis, etsi sensu durissima esse videntur,
ac solidissima; fixationem tamen nondum
attigerunt perfectam, vt quae adhuc multo
sulphure impuro, aliísque id genus hetero¬
geneis substantiis, spiritibus nempè arsenica¬
libus, ac antimonialibus scateant: exiguam¬
que admodum mercurialium spirituum, eo¬
rumque adhuc nimium impurorum portio¬
nem possideant. Quo fit vt eorum quaedam
ignis examen non sustineant, sed illius vi in
cineres & vitrum facessant, nec possunt vs¬
quam quauis arte in naturam metallicam re¬
[FT]F iiij[/FT]