413
97
tùm aloes substantia in eiusmodi aquis,
(hoc balnei calore) rubicundissimi coloris,
rubini instar, soluitur: à qua si per destillatio¬
nem aut euaporationem aquam lento igne ex¬
halent, restabit mellis, aut mollioris opiatae
consistentia rubicundissima, & pellucida
lomnes essentia vera. Quòd verò ab aqua extra¬
ctum non fuerit, aut solutum, arena aut mor¬
tua terra, vt vocant; ipsius alomes, futura est,
hoc est faex nullius vsus aut effectus. Atque
hoc extractum & pręparatio aloës, longè ma¬
ioris est vtilitatis, quàm vulgares & quotidia¬
nae illius ablutiones; quibus quod tenuius est
subtilius atque spirituosius, vt ita dicam, se¬
cernitur ac abiicitur. Si cum nostro aloës ex¬
tracto, medicamenti bazim sustinente, rhab.
& seunae extractiones iisdem aquis endiuiae,
absolutae, commisceantur; idque cum syru¬
pis, nullo saccharo conditis: sed ex succis suo
tempore collectis, & perfectè purificatis ac
mundatis Maris balnei calore, succis, in¬
quam, florum violariae; persicae arboris, ci¬
chorij, buglosi, rosarum pallidarum, &: simi¬
lium. Inde fiet catholicum adiecto mirrhae;
& macticis ad corpus formandum, aut cre¬
motis etiam tartari, modico, quod verum
panchymagogum futurum est cuius serupu¬
lus ad summum; sufficientem vacuationem
molietur: cum alioqui duae drachmae ipsius
alomnës substantiae crudae, aut non ita paratae, aut
atholici vulgaris ad purgandum vncia vna
desideretur, vixque satis sit. Cuius tamen
Catholici vulgatis, vt & aliorum omnium
[FT]G[/FT]