413
113
medicamenta quàm bezoardica & alexiphar¬
maca: & quaecunque specifica proprium ali¬
quem morbum intuentur; cui speciatim me¬
dentur: qualia sunt paeonia, viscus quercinus,
flores lilii conual. & tiliae arboris, cranium hu¬
manum & vngula Alcis, quae epilepsiae curan¬
dae, proptietate sua à natura destinata sunt: aut
quaecertum humorem expurgant: sic rhabarba¬
rum dicitur cholagogum specificum: agaricus
phlegmagogus &c. Neque hîc omnia eiusmo¬
di recensere expedit, quorum catalogus lon¬
giore lectione futurussit taediosus. Satis sunt
igitur, quę hîc à nobis proposita sunt exem¬
pla specificae quorundam virtutis & proprie¬
tatis.
Atque hi sunt omnes medicamentorum or¬
dines ac distinctiones quae in corpus huma¬
num functiones suas exerunt, & quae qualita¬
tibus agentibus discerni solent.
Caeterùm quaecunque insunt rebus natur¬
bus, siue sint propria παθη siue propria acci¬
dentia: cùm aut formae aut materiae gratiâ in
sint ex Aristotele: hinc nata est opinionum in¬
ter Philosophos & medicos diuersitas.
At illorum omnium medicamentorum po¬
tentiae, id est, quae vim aliquam habent agendi
in nostra corpora, in triplici sunt differentia.
Quaedam enim nos afficiunt, secundum natu¬
ram, hoc est iuxta certam analogiam & con¬
sensum, quem cum nostra natura habent,
quorum concordia & coniunctis in vnum
copiis morbi citra detrimentum corporis
depelluntur, vt sunt varia alterantium & cor¬
[FT]H[/FT]