413
136
restituta est) methodum tradidimus: an stillati¬
tia olea aut aquas solas à nobis vsurpari, con¬
finxisset: Sed legat in posterum chymicos, me¬
dicos, & calunniis incessere prudentiùs desinet:
Ibi enim satis amplam remediorum varietatem
comperiet, quibus in obstructionibus tol¬
lendis ex sententia Hippocratis abundè
si sumus, nec destillationes solas à nobis
surpatas, ad tanti morbi curam, tuebitur
ampliùs, nisi perfrictissimae frontis esse ve¬
lit. Videbit illic parata hydromelita cum
rad. enulae, camp. filicis, chinae, & passulis
Corinthiacis, aromatizata vt vocant Cina¬
momi modico, in cuius singulis dosibus
aliquot guttulae spiritus acidi vitrioli insper¬
gebantur, in quo prius corall. & perlas dis¬
soluebam, hincque fiebant potiones acidu¬
lae, suauissimi & gratissimi saporis: Quibus
quidem potiunculis non tantùm obstructio¬
nes sensim tollebantur: sed viscera etiam in¬
trinseca simul & vnà corroborabantur: haec
que remedia praeparabam ad imitationem
eorum, quae à natura nobis ex fontibus mi¬
neralibus acidis praebentur, quales sunt Spa¬
denses & Poug enses aquae, vt pote vitrio¬
latae & acidulae. At quis reprehendat aut
damnet eiusmodi medicamenta: cùm ad si¬
milia, hoc est ad eiusmodi vitriolatas aquas
grauioribus & difficilioribus morbis confli¬
ctati, praesertim ab obstructione quotidiè
mandentur? Quicunque huiusmodi remedia
experti sunt (quorum numerus est innume¬