413
139
rium de limatura ferri, atque id genus alia
familiaria doctis omnibus Medicis: quae idcir¬
huc adfero, ne nostra eorum ignoratio
ne fieri quis putet, vt his omissis ad illa no¬
stra superiora remedia confugiamus, quae &
opportunè & aptè vsurpamus, cùm res ita
postulat. At noster Anonymus videtur illa
vel in suae duelitatis praeparantium catalogo
praetermisisse, vel quòd, cùm simplex sit ho¬
mo, varietate non delectetur, nec compo¬
sitionibus. At nunquid meritò istis suis iu¬
sculis ac decoctis simplicibus acquiescat,
cùm animam medicamentorum in iis sitam
esse credat? quid praestantius, aut amplius ri¬
metur?
Praeter huiusmodi varia à nobis comme¬
morata remedia, quaepraeter eorumformam com¬
munem, possumus in pulueres, tabellas, con¬
seruas, aliasque id genus formulas, cùm
sus postulat, adaptare: topica etiam habe¬
mus auxilia, in dissolutionem ac emollitio¬
nem eiusmodi obstructionum, tumorum du¬
riusculorum, ac scyrthorum etiam, vel la¬
pideorum, in linimenta, vnguenta, cerata
ac emplastra concinnata: quae quidem fiunt
ex gummi ammoniaco, bdellio, sagapeno,
in oleo vel therebinthinae, vel cerae, vel
butyri solutis: additis succis cyclaminis,
fraxini, oleis de capparibus, de tamarisco, sper¬
mate ceti, & cerae tantillum, ad ea in corpus con¬
pingenda, ex quibus vel linimenta vel cerata