413
193
etiam à Poëta hac ratione constituatur Rex
aëris, & regio fulminis.
Aurum porrò & argentum, quae omnium
metallorum exquisitissima sunt, ac nobilis¬
sima, ex tribus iisdem constant principiis,
sed in aequalitate permixtis, atque ita perfe¬
ctè, summâque cum puritate vnitis, vt non
tria in illis existere, sed vna tantùm videatur
in illis esse essentia prima, ex qua constent.
Nam sal eorum, sulphur ac mercurius, vsque
adeò arctè & per minima inter se iuncta sunt,
vt vna substantia non tres aut ex tribus con¬
stans esse videatur. In luna tamen purissimus
Mercurius videtur excellere ac dominari, vn¬
de humidior soli redditur, qui temperatissi¬
mus omnium est. At in auro sulphur fixum &
incombustibile, naturae igneae, efficit vt in¬
uictum idcirco contra vim omnem ignis
reddatur ne tantillum quidem eo absuma¬
tur, quòd simile simili nullam vim inferat,
sed contrà sese mutuò foueant & conser¬
uent, vnde fit etiam vt in igne iubilet, ac
nobilius puriúsque ex eo semper emergat.
Idcirco auro, cùm verissimè ignis & splen¬
dor sit aethereus, Solis nomen inditum est:
Qui maximè igneus ac lucidissimus planeta
est: nec non omnibus rebus vitam calore ac
spiritibus suis impertiens. Argentum verò
ob humiditatis mercurialis vim & proprie¬
tatem, quibus pollet lunae, planetae vtique
humore radicali refertae, ac praegnantis no¬
men sortitum est.
Plumbum salis multum copiosumque mer¬
[FT]N[/FT]