413
195
ac spiritualissimum corpus sibi inchoant:
prout in Venere diximus secundum quater¬
narium esse positum, in quo magis fixae red¬
duntur essentiae praedictae. Si quidem vnus &
alter planetarum, post triangulum superio¬
tem & praecedentem, qui infiniti instar est,
& terminis veluti omnibus carens, quadra¬
turam constituunt; qua cubum refert, in quo
terminus constanter sistitur. Plumbum autem
naturâ suâ metallicâ, eandem cum saturno
frigoris & condensionis aut coagulationis pro¬
prietatem possidet: vnde idcircò & Saturni
nomen obtinuit: nec non etiam, quòd sicuti¬
Saturnus omnium excelsissimus est ac pri¬
mus, instar patris, ex Poëtarum sententia:
Sic plumbum aliorum omnium metallorum,
velut prima radix, ac primus parens habea¬
tur: Nec vtique carebit res magnâ admira¬
tione, si interiora plumbi viscera dissecemus.
Etenim (praeter ea, quae de eius coagulatio¬
nibus ac dissolutionibus externis diximus:
quae vel tyrones ipsos in arte non fugiunt)
quàm stupendae glacies, ac suspiciendi aethe¬
rei ignes intus in ipso lateant: nec non vehe¬
mentes spirituum coagulationes, solationes¬
que corporum etiam fixissimorum, quas
operatur, cernere ac mirari subibit.
Haec autem tàm praeclara, tamque sublimia
mysteria, quùm aequiùs supprimere foret,
quàm inuidis, conuitiatoribus ac calumnia¬
toribus prostituere: Operae tamen pretium
esse duxi, eorum imperitiam, quam in lo¬
quendo & scribendo de sibi ignotis osten¬
[FT]N ij[/FT]