413
197
bum, cum solo sale. In hunc modum figuli
sua vasa plumbeo vitro incrustant. Quocun¬
que modo in calcem fuerit redactum, ipsam
calcem accipe: vel, si mauis, Minium, quod
nihil aliud quàm plumbum calcinatum est,
in rubrum colorem vi ignis perductùm: ex
quo cum menstruo aceti radicati vegetabilis
vel animalis, hoc est ex melle extracti, salem
educito. Hinc fiet vt tota plumbi calx in gum¬
mi mellitum, aut consistentiam, naturam &
proprietatem salis habentem resoluatur: Sa¬
lis enim instar dissolui in aqua dulcedinosi
cuiusdam filtrari & coagulari potest, variís¬
que aquarum solutionibus ac filtractionibus
ita dealbari, ac in sacchari dulcedinem gra¬
tissimam reduci, vt tùm fiat praestantissimum
omnium febrium ac inflammationum tàm
internarum quàm externarum, vt ophthal¬
miarum refrigerium ac remedium.
Qui quidem sal, etsi vsque adeo dulcis ac
refrigerantis virtutis, in internis tamen sui
partibus, mercurium aethereum ac sulphur
oleaginosum conclusa habet, aut ardentissi¬
mam aquàm, quae acumine suo linguam vio¬
lentiùs feriat aqua ipsa vini stillatitia, vitae
aqua dicta. Quae ex saccharino illo sale, vel
dulcedine plumbi, vi ignis, ex retorto vase,
in capax recipiens eruitur. Cuius operatio
cernitur ex spiritibus candidis, recipiens prae¬
dictum opplentibus ac offundentibus, do¬
nec tandem liquor rubeus sanguinis instar
extillet, quod est oleum eius fixum.
[FT]N iij[/FT]