413
205
erumpit color alio praestantior vel deterior,
nobilior aut ignobilior.
Etsi autem luna extrinsecus alba est: ni¬
hllominus intrinsecum fouet azurinum ac
coeruleum colorem, quo sapphyris tinctu¬
ram suam exhibet.
Venus externa superficie ruborem refe¬
rens, interno potitur virore, vt viride aeris ex
ea conflatum testatur: quo smaragdum viri¬
di colore inficit.
Mars intrinsecus rubeus, vt crocus eius
apertè indicat: sed longè dissimili sulphure
ab eo rubore igneo, quem sol in intimis suis
partibus occultat: colore hyacinthos im¬
buit.
At terrenus Iuppiter, naturae tamen cae¬
lestis particeps (quem etiam, vt iam dixi¬
mus, fingunt aëris regem; quòd aëreos om¬
nes colores, eosque varios apud se conti¬
neat) variis ac diuersis coloribus opalas tin¬
git ac imbibit.
Ex quibus lapidibus omnibus ab experto
Chimico, non secus cum menstruo eorum
caelesti super proprio saccharo cohobato ac
extillato (quod ante septem & viginti annos
in libro nostro de spagyrica medicamento¬
rum praeparatione descripsimus) extrahi po¬
test suus color: ac ex auro, aliisque metallis, ip¬
sorum tincturae educi possunt, cum menstruis,
veris spagyris notis, ac familiaribus: sed
praesertim cum cementatione ad reuerbe¬
ratione, quam doctus artifex nouit, ex te¬
nuissimis ac subtilissimis metalli lamina
cum pumice elaborare, qui ex sulphure auri