413
207
prout ex suis planetis constant lapides, inser¬
uiunt, ac conducunt: quibus praeterea innata¬
est vis vt generatim radicali nostro balsamo
corroborando ac reficiendo idonei sint.
Atque haec ex mediis aquis ejusque fructi¬
bus trium nostrorum principiorum certissima
elicitur probatio. Cuius rei vt fusiorem adhuc
demonstrationem faciamus, assumamus co¬
rallum: in exemplum: qui quidem marinus
est fructus, oculis vegetabilis, ac in arboris
formam excrescens: quod prae aliis omnibus
fructibus, quos mare progignit, plus salis ni¬
trosi aut nitro sulphuris flammam concipientis
continet: ex quo vsque adeò flagrans liquor,
vt non minus aquâ ardente ex vino prolecta,
flammae & incendio subiiciatur. Quod expe¬
rientiâ patebit, si vel citra calcinationem etiam,
in puluerem comminuatur, & dissoluentis
acuti ac acidi virtute, quemadmodum iam do¬
cuimus in plumbi operatione, in salem redi¬
gatur, in quem magna pars abit & conuerti¬
tur: ex libra vna huius salis exsiccati, & à
menstruo optimè separati, Chimicus Philo¬
sophus, vel sex vncias spirituum vi ignis po¬
test educere, qui facilè in liquorem spiritua¬
lem, flammae concipiendae aptum, resoluatur:
ex quo liquore idem expertus Chimicus &
mercurium caelestem ac aethereum: tincturam
rubram sulphuream, nec non salem potest
excernere, & ex iis mercurium Philosopho¬
rum elaborare, qui cum sua aqua vitae con¬
iunctus ac mixtus, singulare per se auxilium
praebet: cuius virtus & bonitas centupli au¬