413
210
constat principiis, sale videlicet mercuria¬
li, sale sulphureo, & sale terrestri, aut sali¬
no, quibus essentia illa tertestris, ac tertium
vniuersale principium constat. Quae à no¬
bis satis dilucidè in libro nostro explicata,
& tamen ob exilem ingenij Anonymi no¬
stri captum in peruersum sensum detorta,
nec intellecta, facilè ei risum mouerunt,
quin & in calumnias ditas aduersum me
concitarunt, qui ausus sit impietatis me in¬
simulate, quòd huiusmodi mysteriis, vete¬
rum sequens vestigia, ex creatione mundi, &
in partes resolutione, trinitatem diuinam adum¬
bratam notauerim: vnde eius trinitatis glo¬
ria elucesceret ac hominibus innotesceret.
Nec non etiam hinc sibi applausit ingenio¬
sus vir: quod recutrente nouo verè, cum
Tellus, veluti amore flagrans, & vi salis sinum
resetans, excludere ac producere spiritus
suos mercuriales ac nitro sulphureos, vnde
arbores succis & liquoribus diffluant, herbae
& plantae floribus luxurient, atque inde ridere
prata ex Poëta, dixerimus sic apertis omni¬
bus terrae meatibus, & virtutibus spirituum
vbique sese exercentibus? Dignum scilicet
argumentum, nempè hominis stultitia, quae
rideatur.
Si probè homini isti cognita esset genera¬
tionum natura, rideret ne aut ambigeret à
mercurialibus spiritibus & nitrosulphureis,
non tantùm ista in lucem produci nuda, sed
tot elegantibus tincturis, floribus pigmen¬
tis tanquam gemmis ac pretiosis vnionibus