413
215
gidis, extrahi possunt olea flagrantia ac arden¬
tia: quorum tamen operationes calorem non
inducent: quin potiùs quietem ac refrigerium.
Cum spiritibus autem sulphureis vegetabi¬
lium mercuriales spiritus saepenumero con¬
juncti sunt: ita vt ex ipsa therebinthina ferè
tota sulphurea, vt & ex pice & rosina spiritus
mercurialis, acidus liquor arte elici possit,
vim habent arctè distillati instat dissoluendi
etiam solidissima ipsa corpora. Quinimò in
doliolis in quibus pix imponitur mercurialis
ille acidus liqunt ab ipsa pice separatus repe¬
ritur eademmet dissoluendi facultate praedi¬
tus. Ex rasura liquorum & corticum viridium
arborum ac vitriolatarum praesertim, quales
sunt Iuniperus, Buxus, quercus, cajacum, etc.
idem acidulus mercurialis liquor igne lento pri¬
mò extillat ad dissolutionem illarum perlarum
idoneus. Ex quibus mercurialibus acetatis li¬
quoribus varia quinetiam concinnari possunt
rem edia tùm humoribus fermentandis dige¬
rendis atque attenuandis apta: tùm sudoribus
vrinísque mouendis, calculísque atterendis &
comminuendis, variisque aliis affectibus (mercuria¬
libus praesertim) curandis idonea seu specifica.
A sulphuribus & mercuriis ad quorundam
salium anatomiam transeamus. Diximus
ea in genere, expurgationi ac euacuationi
vniuersali corporum inseruire: siue sedes mo¬
ueant: siue vrinas, siue vomitum, siue sudores
proliciant: siue detergant, incidant, aperiant,
aut quacunque ratione obstructiones expe¬
diant.
[FT]O iiij[/FT]