413
229
trium illorum principiorum formalium, trium.
que elementorum materialium. Secundus
est sanguis, primò coloris concoquentis gra¬
duiecoris ac venarum ex chylo nascens,
qui succus est εὐχυρος: vnde secunda quae¬
dam concoctio, ac puri ab impuro separatio
formalis tamen ac materialis essentiae oritur,
quae primam concoctione ac separatione longè
subtilior ac nobilior est. Tertius humor is est,
qui variis circulationum reiterationibus, ca¬
lore cordis admodum vitali celebratis, per¬
fectione coctionis alios duos longè latéque
superat: qui humor vitae alimentarius, aqua
vitae sulphurea ac radicalis dici potest: quae
quidem per arterias in totum corpus disper¬
gitur, in eiúsque substantiam conuertitur: ex
perfectissima omnium aliarum concoctione,
quae tertia est: eaque vocatur assimilatio nu¬
trimenti & nutriti.
Hunc certum est humorem, maximè trium
principiorum puritatis esse participem, spe¬
ciemque rectificatae aquae vitae animalis prae¬
se ferre, quae ab omni passiuo elemento vini
animalis, hoc est sanguinis, secreta sit. San¬
guis enim, quem iam diximus se cundum esse
humorem vtilem (quémque cum vino depu¬
rato ac defaecato comparabimus,) quòd ab
maiore vt impuriore parte sui terrestris tartari
expeditum sit, cuius tria etiam principia Chy¬
lum putitate superant ac exillis tertia coctione
ac digestione eliciuntur, aqua vitę sulphurea
animalis: spiritus ęthereus ac subtilissimus: nec
non sal variis etiam circulationibus ac coctio¬
[FT]P iij[/FT]