413
232
quibus tanquam impura separata sunt) pro¬
creabat: siquidem qui debitam istorum ana¬
tomem volet experiri, vrinae verbi gratia quae
tâm a curatè in morbis circumspicitur ac ob¬
seruatur: In ea magnam mercurialis liquoris
acidi subtilis ac penetrantis, qui vel solidissi¬
ma ac durissima corpora disoluat quantitatem
deprehendat: nec non sulphureae essentiae, flam¬
mam etiam concipientis copiam: vt taceam
salinum corpus, quod per se satis perspectum
est ac peruium in magna illa copia salis, quę ab
eo extrahitur: cuius tanta est acrimonia, mor¬
dacitas ac corrodendi vis & vehementia, vt
alios quosuis naturę sales omnes, viribus superet.
Haec verissima esse, quae à me dicuntur, A¬
nonymus iste noster facilè perspiceret: si vel
tantillum scripta Christophori Parisiensis,
Philosophi vtique celeberrimi, qui dissecan¬
dis vrinis insudauit delibasset, aut eius scripta
subodorari aliquomodo potuisset: nec non si
auribus, quicquid alij de iisdem vrinis & carum
anatomia, disseruere, aliquid praestantius &
vtilius de earum virtutibus ac energia didicis¬
set, nec in solis coloribus, nubeculis, encore¬
matis ac hypostasi contemplandis totus haesis¬
set, quamuis & ea considerari debeant à medi¬
co, ad diagnosim morborum.
Galenus qui humanum corpus ex qua¬
tuor elementis construxit, cum per ignoran¬
tiam tria illa rerum omnium principia suppri¬
mens, plausibili scilicet & eleganti methodo,
omnes omnium morborum causas: nec non
medicamentorum facultates, ad qualita¬