413
236
rum copia, ex aquis serositatibus, nec non ter¬
restribus faecibus, varias affectuum species pro¬
creati indies videmus: attamen eiusmodi mor¬
bi exiguas & parum firmas radices agunt: tin¬
cturasque habent momentaneas ac parum fi¬
xas: vt quos etiam facilè sit vel leuissimis ac e¬
lementaribus remediis exigere, iísque calidis,
frigidis, humidis & siccis: vt verbi gratiâ, aë¬
rei flatus in intestinis conclusi, & sua distenta¬
tione colici dolores parientes, multo negotio,
carminatiuis, vt vocant, clysteribus discutiuntur
serositates aqueae, & superfluaehumiditates me¬
dicamentis exsiccantibus absumuntur: inflam¬
mationes ex terrestri & simpliciter crassa ma¬
teria, nitrosulphure coruscante profecta, simpli¬
ci refrigerante auxilio extinguntur.
Dicemus porrò cum Fernelio, quosdam mor¬
bos verè ac prorsus esse occultos quos idem
trans naturam esse asserit: qui ex influxibus
caelestibus progignuntur, quibusue aliquid ve¬
lut diuinum, aut saltem prae aliis vulgaribus
morbis singulare ac peculiare quid obserua¬
tur: quod medici το ἠθος vocant, & Hippocra¬
tes το θειον: quales sunt astrales & aetherei affe¬
ctus, qui certis quibusdam hominibus accidunt
singulariquodam astrorum influxu, aut caeli con¬
stitutione, aut maligniorum planetarum con¬
cursu: sub quo pleriqué nati sunt: qui idcircò,
ex suorum ascendentium radicibus, naturis, ac
proprietatibus variis, fructusque congruos op¬
portunis temporibus, aspectu suo & radiis pro¬
ducentibus variè afficiuntur. Eiusmodi mor¬
borum causae vt ad modum abditae, ac imis pene¬