413
243
Istae enim qualitates ex crassis & terrenis
substantiis oriuntur, cùm alioquin odores
merè sint spirituales, qui tale quid expirare ne¬
queant. Hinc liquet ex saporibus potius, quàm
odoribus, de rerum facultatibus iudicium esse
petendum.
Ex coloribus pariter iidem medici indica¬
tiones quasdam de rerum proprietatibus con¬
iecturâ augutantur, vt ex hoc vel illo colore,
rem iudicent calidiorem, aut minùs calidam:
Sic enim semper huiusmodi qualitatibus affixi¬
sunt.
Hoc modo vina alba frigidiora rubris au¬
tumant caepamque albam, rubrâ minùs cali¬
dam.
Opportunum nunc est, vt Philosophorum
ac Medicorum Hermeticorum de hisce rebus
opinionem explicemus: vt expensis vtrius¬
que scholae rationibus, de hisque à me bonâ fide¬
allatis, aequus ac eruditus Lector sententiam
ferat.
[FT]Q iiij[/FT]