413
255
peritè censor castigauit, in quo hoc vnum
tantùm sibi carpendum duxit, quod alie¬
num prorsus à mea mente fuit: nam quum
de sale nitro agerem (qui optimè depura¬
tus niuis instar candidissimus est) apertè ta¬
men docui ex hac albedine infinitos varij ge¬
neris colores prodire ac elucere, qui varieta¬
te omnes omnium colorum opalas supe¬
rent. Qui colores ex solis salis petrae spi¬
ritibus prodeunt, compactissimum vitrum
etiam penetrantibus, ac in volatilis farinae
somnibus coloribus insignitae) speciem vi i¬
gnis extrusis, & in superficie alembici vi¬
trei adhaerentibus. Ex quibus coloribus
totum etiam alembici corpus infectum ac
tinctum videre liceat, tàm in intrinseca quàm
extrinseca ipsius superficie: quíque tàm va¬
rij appareant, vt verno etiam tempore, om¬
nibus suis vestita coloribus, tellus, multitu¬
dine & varietate his cedat. Hinc liquet istam
colorum omnium diuersitatem ex spiritibus
non secus esse petendam, quàm alias omnes
rerum omnium proprietates ac virtutes, ad
eos esse referendas.
Si igitur istorum fundamentum super
tria principia, eorúmque spiritus pona¬
tur, firmum vtique ac stabile futurum
est, vbi etiam non fuerit opus, in ali¬
cuius causae ignoratione, ad occultas pro¬
prietates, confugere.
Haec omninò doctrina, vt certissima &
verissima, si excolatur, addiscatur, & om¬
[FT]R ij[/FT]