413
258
lus vnus, aut octodecim aut viginti grana
huius salis mundissimè depurati, ac simpli¬
cissimi in hydria aquae communis soluta,
totam illam mirè acidam reddant.
Atque hic est sal, qui in aceto cum aquo¬
sa substantia, (detracta sulphurea essentia)
sese acore suo conspiciendum praebet. At
quò generosius fuerit vinum, eò acrius fer¬
mentum aceti, & vehementior eius acrimo¬
nia sese prodet, ex quo attenuantes spiritus
penetrantes & prompte dissoluentes à peri¬
to artifice extrahuntur: qui vires & facultates
aliunde quàm ab ipso sale armoniaco spiri¬
tuali ac volatili cum humore aqueo per¬
mixti prodire nequeunt.
Atque vt hoc dilucidius adhuc declaretur,
& re ipsa comprobetur, accipe fortissimum
acetum album vel rubrum: hoc ad siccitatem
in balneo Mariae extillato, idque leni admo¬
dum igne: ex sextario, tres partes aut am¬
plius instar aquae fontis limpidissimas sed a¬
cerrimas aut acidissimas extrahes, reliqua
materia tartarea aut foecali in imo vasis sub¬
sidente, cum acerrimo & mordacissimo sa¬
le, qui quòd sit fixus, & terrenae aceti parti
adhaerens, non nisi magnâ ignis violentiâ
extrahi potest. Quo medio acerrimum oleum,
aquae regiae naturam aemulans, corrodentis¬
simum extrahitur, non caloris ignis ratione,
sed vi & potentiâ substantiae salsuginosae quae
cùm sale per ignem ex reliquis faecibus ex¬
pellitur in olei speciem.
Sed relicto acri illo igne tartareo suma¬