413
260
citra quod nulla futura sit acrimonia ex ele¬
mentari aqua, eaque nullo perfundatur a¬
core aut sapore si desit illa salis armoniaci
vis ac facultas. Hermeticus igitur Philoso¬
phus ac Medicus, in viua rerum anatome
probè versatus, ad controuesata ista, de qua¬
litatibus aceti, diluenda problemata, quae
inter dogmaticos agitantur, designatus, do¬
cebit, saporem acrem acidum, ac attenuan¬
tem aceti, dissoluentemque facultatem, na¬
sci ex eo, quod res acidae, siue aquae, siue suc¬
ci sint, sale armoniaco perfusae ac aspersae
sint ratque idcircò acetum, non tantùm a¬
cre, sed tenuissima ac spirituosissima illa sa¬
lis acida essentia, penitissimas corporum,
etiam durissimorum partes penetrare. Si ve¬
rò effectus quosdam refrigerantes exerat,
inde fieri, quòd ab aceto sulphurea & ignea
vini qualitas, aqua vitae nempe, secreta sit:
citra cuius separationem, nunquam possit
acetum fieri aut factum, nullum vnquam a¬
quae vitae gustum aut saporem, exhibere:
eamque acrimoniam, quâ feruet, elementa¬
ris aquae ac frigidae vehiculum esse, quo in
penitissimas partes fertur ac penetrat, vt in
ea aqua aciditatem illam contineri, & cum
ea coniunctam esse, experientiâ crebrâ didi¬
cimus. Atque hoc exemplo, citra morosius
animi studium ac molestiam, citraque occulta¬
rum totius substantiae proprietatum subsidium,
eiusmodi nodi solui possent, ac occultarum
causarum, facultatum ac omnium rerum pro¬
prietatum veritas elucere, vt fusius diluci¬