413
266
Atque hi sunt naturae sales, quibus tanto¬
perè omnia delectantur, nec ijs carere pos¬
sunt. Quid enim in ipso homine cibi prosint
& possint, inconditi & sale carentes, quàm
putrefactionem & corruptionem ingerere,
leprosos affectus & cutis defoedationes in¬
uehere: Sed appositè vtique multiscius no¬
ster Aristarchus Poëtae citat authoritatem,
salsa etenim tellus, & quae perhibetur amara,
frugibus infoelix: ignarus, si totum aruum sa¬
le puro conspersum aut etiam obrutum esset,
magno illius incendio tellurem adustum iri.
Aliud enim est cibos sale conditos edere, a¬
liud salem vocare: hoc destruit: illud con¬
seruat. Mixtionis itaque aliarum substantia¬
rum vi, caustica salium virtus vsque adeò in¬
fringitur, aut potiùs demulcetur ac tempera¬
tur, vt optimum fiat & terrae alimentum &
animalium medicamentum. Cùm enim, vt
volunt Dogmatici, terra per se sit frigida &
sicca, ac proinde mortis imago: vnde vitam
tot vegetalibus infundat, nisi calore salis hu¬
midum suum primigenium fortiter, retinen¬
tis, temperetur?
Si licet huc authoritatem sacrarum litera¬
rum proferre, quantis quaeso laudibus ab il¬
lis sal etiam vulgaris, quasi mysticum quid si¬
gnificans, extollitur? Quin & ipse Plato, di¬
uinum quid, salem appellat (ne dum vt re¬
spuat) quod balsamo suo rebus immortali¬
tatem videatur promittere. At vnde Poctae
finxerunt, ἀφρoδιθην aut ἀφρογενειαν, matrem
scilicet generationum ex spuma maris natam,