413
269
Primùm Aegineta haec de salis facultate re¬
fert lib. de re medica 7. cap. 3. Sal omnis mu¬
tùm siccantem ac astringentem facultatem
habet. Vnde quicquid humidi in corporibus
est, id totum depascitur. Quod verò reliquum
est astringendo compingit. Quapropter e¬
tiam condita asseruat, & à putrefactione
tuetur. At vstus sal majorem discutiendi vim
habet.
Idem sentit Oribasius medic. collectio¬
num lib. 15. Sales, inquit, siue fossiles sint, si¬
ue ex mari oriantur, similem facultatem ob¬
tinent: eaque ex duabus qualitatibus ab¬
stergente, & astringente mista est: vtramque
verò siccare suprà fuit perspicuè declaratum.
Differunt tamen, quòd sales, qui ex terra
fodiuntur discussoriae sunt essentiae, ex quo
fit vt crassiorum sint partium, magísque ad¬
stringant. Sales verò isti magis digerunt, quàm
ignem non experti, quatenus eorum corpus
tenuiorum partium est redditum, (quae ver¬
ba notabit Anonymus (non tamen aequè
(addit Oribasius) ac isti contrahere, den¬
saréque etiam firmam substantiam possunt.
Idem Oribasius lib. 2. de Virtute simplici
medicamentorum ad Eutrapium haec scri¬
bit: Hales. I. sales similem vim habent (De
aloè prius sermonem fecerat) fossiles & ma¬
rini, & ex duabus mixti sunt qualitatibus
abstergente, atque adstringente. Vtrumque
antem genus siccare planum est: Quamo¬
brem omnem humorem in corpote depa¬
scitur, & partes solidas adstringendo con¬
[FT]S[/FT]