413
272
te laudare potest. Quare vt breuiter dicam ad
frigidiores temperaturas, non reperias aliud
pharmacum, quod conuenientiùs crudos hu¬
mores concoquat: vnde & colicis prodest:
ventrem citra molestiam mediocriter mo¬
uet. Describit porrò sales Poletis aluum e¬
mollientes, pituitam à capite dissoluentes, & per
palatum transmitenttes, reliquásque distensio¬
nes attenuantes. Eam ipsam compositionem
ingrediuntur, sales torrefacti splendidissimi
ad dragmas centum & quadraginta quatuor.
In qua compositione solummodo addit flo¬
rum chamaemeli conizae tenuis, calamenthi
montani, radicis êryngij montani, origani
sylphij, piperis ana trientem. Quae quidem
reliqua ingredientia simul iuncta non acce¬
dunt vel longissimè, ad salis illius quanti¬
tatem.
Aliam praeterea salis compositionem tra¬
dit dodecataeos dictam: quâ excipiuntur vn¬
ciae triginta salis torrefacti, hyssopi, pulegij,
cumini: sed longè minore dosi quàm salis:
cuius assiduum vsum, in salis vulgaris locum,
praescribit, non in condimentum tantum, vt
falsò interpretatur Anonymus, sed quòd
praestantissimi medicamenti vices aduersus
multos humani corporis affectus expleat.
"Qui enim eo assiduè (inquit) vtitur nullis
morbis per omne tempus infestatur": Praeci¬
puè tamen caput alleuat, visum acuit, pitui¬
támque in thorace congregari non sinit, conco¬
ctionem bonam operatur, & mesaraicas maximè
venas, ab obturatione liberat, & renes repur¬