413
275
pituitam, reliquosque humores euacuat: purgat
quoque modice bilem. Commodissimum est ar¬
ticularibus morbis: stomachicis: & si quis ob
stomachi vitium comitialis assiduè concidit, eo¬
que vtitur: mihi, inquit, gratiam habebit. Qui
eo familiariter vtuntur, à morbis ipsos vendi¬
cae." Horum aliquot de scriptiones aut com¬
positiones tradit, vbi nihil praeter ingredien¬
tia admodum calefacientia videas, inter quae
diagmas quindecim armoniaci salis praescri¬
bae & inserat: At Armoniacus sal, quantam
vim calefaciendi cum violentia habeat, satis
compertum est.
Ibidem aliam salis compositi speciem tra¬
dit ex septem vnciis salis armoniaci torre¬
facti, additis aliquot simplicibus calefacien¬
tibus, ac aromaticis: quem quidem compo¬
situm salem scribit citra noxam aluum sol¬
uete, nec stomachum subuertere: quod omni
tempore & cuiuis aetati exhiberi potest. Ex¬
cernit enim, inquit, faeces duriores, omnem¬
que putrem materiam à capite vsque ad vn¬
gues: à furfuribus & reliquis exanthematis
quae in capite efflorescunt, liberat: mede¬
tur tenebricosae ve rtigini lippititudini, om¬
nibusque exanthematis, in capite efflorescen¬
tibus. Vindicat à tertiana, quotidiana & quar¬
tana, si in intermissionibus, bona nimirum
coctione, anteà in vrinis apparente, prae¬
beatur. Sed prae reliquis succis bilem eua¬
cuat.
Apud Nicolaum Myrepsum inueniat
[FT]S iiij[/FT]