282
Anonymus
noster
cum
sui
similibus
in
nos
debacchatur:
inter
illos
vnicum
hoc
discri¬
men
est,
quòd
prisci
coram
calumniabantur.
Hic
verò
furtim
&
latenter
famae
meę
insi¬
diatur:
quòd
causae
suae
diffidat,
&
dedecus
ac
ignominiam
reformidet,
si
palam,
&
aper¬
to
marte
nobiscum
agat.
Galenus
4.
de
sanitate
tuenda
cap.
5.
Tral¬
lia.
lib.
8.
cap.
13.
Paulus
de
re
medica
lib.
7.
cap.
24.
Actuari.
lib.
meth.
med.
5.
cap.
6.
My¬
repsus
de
antidotis
sect.
1.
cap.
185.
descri¬
bunt
Antidotum,
quam
diaspoliticum
vo¬
cant,
vel
diaspolitem.
Cuius
duas
tradunt
formulas:
in
quarum
vna
plus
nitri
quàm
al¬
tera,
inserunt.
Quae
copiosiùs
nitrum
con¬
tinet,
cum
cumino,
pipere,
ruta
ac
nitro
anà,
partibus
aequalibus
concinnatur:
quae
hac
ratione
vt
scribit
Aëtius
tetr
3.
ser.
1.
cap.
22.
magis
aluum
subducit.
Aliquando
reliqua
singula
pari
pondere
miscentur,
nitri
vero
di¬
midia
aut
quarta
pars,
additur.
Vnde
apparet
ipsum
Aëtium,
vim
purgatricem
sali
nitro
tri¬
buisse.
Dicit
autem
cuminum,
quod
immi¬
scetur,
debere
Aethiopicum
esse:
piper
verò
longum
&
album:
cuminum
in
acertimo
aceto
macerandum,
deinde
moderatè
tor¬
rendum:
folia
autem
tutae
praearefacta
sumi
debere:
recentia
enim
humore
abundare
su¬
perfluo:
vt
sic
manifestum
fiat,
admissas
esse
&
probatas
ab
antiquis
medicamentorum
assationes
ac
calcinationes,
vt
maximè
vtiles
ac
necessarias.
His
enim
modis,
passiuum
phlegma,
aut
aquosus
rerum
humor
vt
inu¬