413
291
nos grumos, aut glaciales concrescat: quod
purissimus rei sal verè est. Quodque cochle¬
ari ligneo colligi & separari debet. Si quae
restat aquea pars denuò exhalet, & vas¬
culum rursus frigido aëri obiiciatur: noui
inde grumi crystallini congelascent, qui rur¬
sum separandi erunt: ac toties operationes
istas repetunt, dum nihil amplius in gelu aut
glaciem possit concrescere. Atque huius¬
modi glaciales grumi, verum sunt salinum
principium, vitale ac admitandis virtutibus
praeditum. Quod quidem secum alia duo
hypostatica principia in se conclusa non de¬
finit possidere. Etenim (vt de sale marino
diximus, & rem oculis subiecimus) ab ipso
mercuriale & sulphureum principium, hoc
dulce & vnctuosum, Illud acidum & aethe¬
reum, ab artifice educi adhuc possunt, fixio¬
re rei parte, nempe salina in fundo resi¬
dente.
[FT]T iiij[/FT]