413
294
neres relabebatur, suumque cahos euane¬
scendo sensim repetebat. Quod quidem ar¬
canum cùm summo studio persequerer, om¬
nes intendi neruos, vt aliquo vicissim reci¬
proco arcano ipsum mihi comparando re¬
taliarem, quod nunquam assequi potui.
Idcircò cum apud me saepiùs meditarer, quâ
viâ ad ipsum perueniri posset: ne manus o¬
peri, seriò admouerem, vt artificium tenta¬
rem, varia obstiterunt impedimenta, partim
ex assiduo principum Dominorum meorum
comitatu, quibus inter bellorum procellas
adesse volui, nec ab illis discedere licuit, par¬
tim quòd & publicis negotiis distractus, &
priuatis meis peregrinationibus ab hoc stu¬
dij munere interpellatus sim, vt nullum ad¬
huc opportunum tempus nactus fuerim, quò
tàm eleganti rei insudare potuerim.
Quae verò sequitur demonstratio bona fi¬
de ausim affirmare eam esse certissimam, at¬
que à me saepius tentatam, & expertam, quae¬
que tanquam quid facillimum ab omnibus
fieri possit.
Dominus de Luynes dictus de Formen¬
tieres, Consiliarij munere in Principe Sena¬
tus Regij Praetorio olim defunctus, magnae
vir eruditionis ac nominis, nobilitatis ge¬
nere clarissimus, & de omnibus tùm publi¬
cè tùm priuatim benè meritus: magno mihi
animi studio ac familiaritate conjunctus,
qui indefessa diligentia, praestantissimis na¬
turae arcanis ac ijs potissimùm, quae sanitati