413
296
vt inde dissoluens crystalli remedium ad¬
uersus calculum pararet. Hic quidem sal (li¬
xiuio, quod concinnauerat ex cineribus vr¬
ticarum vstarum, affundendo crebrò aquam
calidam, & subinde multis, vicibus traij¬
ciendo, vt solent lixiuia à mulieribus fieri)
commixtus, edidit suae essentiae lixiuio in¬
clusae specimen hoc modo. Transfuso lixi¬
uio per filtrationem etiam crebram optimè
defaecato, in vas terreum angustioris fundi
& latioris aut capacioris oris, quam terri¬
nam vocant: cúmque aëri gelido trans fe¬
nestras cubiculi praedictum vas expositum
fuisset, ibíque substitisset per noctem, con¬
creuit in glaciem, per hyemale frigus. Aper¬
ta manè fenestra, & lustrato lixiuio, mera
firmaque glacies illi apparuit, in qua mille
vrticarum formae, radicibus, caudice, foliis,
ac locustis constantes, sese conspiciendas
mira elegantia praebuerunt, vt nihil elegan¬
tius, nec perfectius, vt pote planta, omni¬
bus suis numeris absoluta, ac distincta mem¬
bris & partibus, suspici potuisset: omnibus
eam intuentibus, vrticas esse certissimè a¬
gnoscentibus. Cùm igitur hoc animaduer¬
tisset vir nobilis, tanquam miraculum suspi¬
ciens, ad me ocius aduolat: hísque compellat
verbis, ad imitationem Archimedis: Inueni,
exclamat, Veni, Vide. Vbi accessi ad eius er¬
gasterium, arripui glaciem, eius fragmen¬
tum separaui satis grande, quod ita aptè à me¬
dispositum, ne liquesceret calore manus,
ad varios magni nominis vitos & fide