413
301
Sed eruditior me aliquis, & in Philoso¬
phia Chymica exercitatior, acutiùs possit
rem istam intueri, & penitiùs artificium to¬
tum introspicere: Cui etiam liceat, si majus
nactus sit otium, huius operationis pericu¬
lum facere, & re ipsa artificij veritatem ac
certitudinem comprobare. Quò si pertin¬
gere vlli contingat, ne sibi soli arcanum ser¬
uet, saltem benè meritos homines, hoc be¬
neficio sibi deuincere in perpetuum digne¬
tur. Etsi enim res est aspectu elegantior ac
iucundior, quàm vtilior: sopitos tamen ocu¬
los & conniuentes, acutorum & doctorum
hominum, ad maiora & vtiliora generi hu¬
mano aggredienda vehementiùs excitabit:
qui caecos postea, & in inscitia sua deuios,
in rectam viam reuocent: ac maledicis in¬
uidísque hominibus, altum silentium im¬
ponant. Qui etiam tanto beneficio deuincti,
Deo eius laudes celebrent, ac assidua ope¬
rum eius meditatione, perpetuò ipsum co¬
lant, immortalésque gratias habeant.
[FT]V[/FT]