413
303
ab iis inuocari ac in vsum introduci quoti¬
diè videmus. Quorsum enim ad thermas
metallicas aut fontes minerales desperatae
valetudinis aegros ablegant: si minetalium
aut metallicorum auxiliorum vsum vsque
adeo reformidant? Hinc quàm parum iudi¬
ciosè, de iis disserant videre est: quam in¬
consultè ac malignè ea auersentur, quae in¬
scitè postea admittunt quamque impuden¬
ter de ignotis securam ausint sententiam
ferte.
De eiusmodi autem metallicarum aqua¬
rum naturis, proprietatibus, virtutibus, es¬
sentiis salinis, mercurialibus, sulphureis fu¬
siorem tractationem in librum nostrum de recon¬
dita rerum natura disseremus: vbi & praecipua¬
rum ac primarum totius Europae scatutigi¬
num, thermarum, lutorum, distinctionem
ac veram virtutum illorum demonstrationem
ac declarationem, vsumque in varios mor¬
bos accuratè perscribemus: vt omnibus in¬
deliqueat quam benigna, liberalis ac profusa
sit erga humanum genus natura, in tot tam¬
que praestantium auxiliorum productione
quae aduersus etiam inuictissimos ac deplora¬
tissimos morbos, cuiusuis sortis hominibus
abunde elargitur ac suppeditat.
Hanc igitur liberalitatem naturae, in me¬
tallicis diuitiis, ex quibus tot admirandi ef¬
fectus prodeunt, vt exceperint antiqui,
& quanta artis industria in concinnan¬
dis suis ex illis antidotis versati in vsum hu¬
[FT]V ij[/FT]