413
305
nec non ad omnem animi defectum ex ca¬
lore ortum: inter caetera metallica recipiun¬
tur haec, aurum, iaspis, sulphur, & crystallus.
Quamquidem antidotum consulere liceat
descriptam cap. 96. eiusdem libri de An¬
tidotis Myrepsi.
Capite III. Idem Myrepsus describit an¬
tidotum, quam inscribiti de lapide radiante,
qui lapis est Lazuli: quae quidem antea sub
eodem titulo ab ipso Mesue, & tradita &
gemina ac germana ab ipso tamquam legi¬
timum foetus, agnita erat: in quam ingredi¬
tur etiam aurum. Quae quidem antidotus
aduersus omnes melancholicos affectus ac
cardiacos celebratissima est, nec non lapis
lazuli immiscetur: qui etiam aliis nostrae
confectionis Alkermes ingredientibus, cum
auro accensebatur: nisi nostris temporibus
ab ea reliqua propemodum omnia alia in¬
gredientia retinente aut saltem paucis im¬
mutatis, abscissus esset: & in locum eius,
kermes suffectus, vnde confectio Alkermes,
non antidotus de lapide Lazuli, dici coe¬
perit.
Ea verò antidotus Chrysippo vindicata,
quae capite 157. describitur, dysentericis ac
coeliacis summè vtilis, lapidem haematitem,
sulphur viuum; alumen scissile & vstam cal¬
chytidem excipit.
Quin & antidotus, quae Tryphera dicitur
è ferro, frigiditati, & humiditati ventriculi,
atque inflammationi, nec non frigidis ac
putridis humoribus è ventriculo, vniuerso¬
[FT]V iij[/FT]