413
pulum: qui grauissimo affectu conflictatus ab hinc ses¬
qui annum aut amplius, in hac ipsa vrbe, post multa ten¬
tata frustrà auxilia à duobus tribusue iuuenibus, hu¬
ius vrbis medicis, per aliquot dies praescripta & admi¬
nistrata, cui ego etiam cum adessem, nec quicquam mo¬
uere voluissem, quò mihi D. Seguini, viri vtique doctis¬
simi ac celeberrimi medici, consilium accerserem, ac con¬
iunctis rationibus de eius morbo cum illo decernerem, qui
cùm per multos continuos dies cùm eo inuisissem aegrum, &
cum aliis etia medicis multa ex communi consilio remedia¬
imperassemus, quae & purgationem humorum & sanguinis
missionem, reuulsionem & roborationem, aliaque id ge¬
nus respiciunt, vnde nihil leuaminis nec opis persensisset:
admonitus tandem aeger à D. Seguino, vt meis pillulis
vt eretur, & quas alioqui non obtulissem sponte, nec nisi
rogatus, quamuis virium earum ipsemet Bertrandus iam
aliquot ante annis effectuumque fuisset conscius & ocularis
testis, ex massa quadam earum, quam vltro illi hinc disce¬
denti impertiera: admonitus, inquam, iis tandem vti vo¬
luit, qui cum vnam tantùm deglutiuisset citra molestiam,
talem tantamque porraceae bilis euacuationem prorsus viri¬
dem dejecit, vt crederet huiusmodi colorem ex ipso me¬
dicamento profectum: at quum aliis diebus eodem vte¬
retur nec eiusmodi bilis copia, aut venenatus hu¬
mor, expurgatus sit, nullóque colore, excrementa ipsa
vi pillullarum deturbata, tincta apparuerunt, tunc simul
morbi grauitate depressa ac imminuta, mel iùs habere
caepit, ac tandem paulo post conualuit. Vnde non ex medi¬
camento colorem viridem sed ex ipsis venenatis humo¬
ribus eiusmodi colore infectis promanare iudicauit. Hoc
vsque adeò benignum ac leue expertus est medicamen¬
tum, vt praeter eam portionem pillularum, quam remi¬
granti in patriam, petenti obtuli, crebris adhuc literis se¬