89
6.
Naturatum autem sapit Naturam sui Naturan¬
tis.
7.
Mundus enim hic visibilis ad mundi istius intel¬
ligibilis exemplar, conditus est & effigiatus.
8.
Omnia autem liberrima Dei voluntate, proui¬
dente, prospiciente & gubernante facta.
9.
Vt autem Deus ex Nihilo (non ex praecedente
aliqua Materia) contra omnes Rationis & Naturae
Leges, cuncta creauit: ita creatarum rerum aliqua
in Nihilum rursus abire nequaquam potest, nisi id
fiat singulari DEI omnipotentia, contra omnes
Rationis & Naturae Leges.
10.
Hinc admirabiles rerum vires à nobis elici, fierique
Metamorphoses verae possunt, si modo artificiose
Naturam iuxta Chemicae artis, tractemus & ex¬
ploremus, Magisterium.
11.
Duplices autem in rerum vniuersitate sunt
aquae, Superiores & Inferiores.
12.
Res inferiores motu ac lumine superiorum
calescunt, fouentur & conseruantur.
13. Solis.