89
NEM magis miranda naturaliter praestari poterunt,
quam quis mortalis credere queat.
21.
Natura operatur ab indole suae virtutis & ori¬
ginis, prout Natura per se fert.
22.
Artis ope tantum exigua indiget.
23.
Idipsum docet Naturae concentus & optima
Harmonia.
24.
Qui igitur eligere nouerit Materiam dispositam
& patiendi paratissimam, Agensque fortissimum: hic
praestantiores, potentioresque producet effectus.
25.
Deus vt omnium Autor, sic illorum expers omni¬
um & super omnia longè eminet Maiestate sua.
26.
Essentia eius tribus personis distincta est.
27.
Effigiatio diuinae mentis in alijs creatis.
28.
Propagatio & conseruatio specierum & indiui¬
duorum.
29.
DEI essentia nulla imagine, nomine, figura, ef¬
figie, forma, vel corpore exprimi potest.
Omni¬