89
51.
Calumniantes autem & Ignorantes, quos & fa¬
tuos Philosophi vocant, ab hisce tàm diuinis epulis,
vt indigni arcendi, vt & delirantes suis sunt Eu¬
thusiasticis & Phantasticis somnijs penitus relin¬
quendi.
52.
Haec enim est Margarita vnica preciosissima
& Minerua Philosophiae occultae.
53.
Quae Minerua Iouis fuit filia & ex ipsomet ca¬
pite Iouis prognata.
54.
Nam cum Vulcanus caput Iouis aperuisset ferrea
securi, prosiluit ex ipsius cerebro armata Minerua.
55.
Haec igitur Minerua, & hic Vnio rerum omnium
aestimationem excedit.
APO¬